Communion Motets

The following motets are suitable during the distribution of Holy Communion.

Noel Bauldeweyn (c1480-1530), Ave caro Christi cara

Ave caro Christi cara / Immolata crucis ara, / Redemptionis hostia. // Morte tua nos amara / Fac redemptos luce clara / Tecum frui gloria. // Ave verbum incarnatum / De Maria Virgine, / Panis vivus angelorum, / Salus et spes infirmorum / Medicina pecatorum. // Salve corpus Jesu Christi / Quod de caelo descendisti Et populum redemisti. / Qui in cruce pependisti. // Iesu bone, fons pietatis, / Laus angelorum, / Gloria sanctorum, / Spes peccatorum, / Miserere nobis. // Salve lux mundi, verbum patris, hostia vera, / Viva caro, Deitas integra, verus homo. // Ave principium nostrae creationis, / Ave pretium nostrae redemptionis, / Ave viaticum nostrae peregrinationis, / Ave solatium nostrae expectationis, / Ave salus nostrae salvationis, // Qui hoc immolaris / Pro nobis et sanctificaris / Iuva dies nostros in pace disponi / Et nos electorum tuorum grege numerari. // Iesu bone, miserere nobis.